monumenta.ch > Hieronymus > Psalmi, 100 > bnf15046.189 > 233 > ad Corinthios II, 10 > bsbClm14439.63 > sectio 19 > bnf9389.362 > uwbM.p.th.f.69.122 > sectio 12 > bsbClm14439.88 > 464 > sectio 8 > sectio 18 > bnf15046.192 > bavPal.lat.311.324 > bsbClm6224.410 > sectio 90 > bsbClm14439.68 > sectio 1 > bnf8907.603 > bsbClm14056.169 > csg899.27 > bnf15046.268 > csg68.404 > bnf17416.97 > bsbClm14439.89 > Matthaeus, 22 > bnf6796.87 > sectio 39

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hildegardis Abbatissa, Visiones, 3, 8, 39
Ego autem nolo esse in pollutione horum peccatorum qui nolunt suscipere admonitionem meam; nec se volunt purgare per exhortationem illam quatenus se avertant a peccatis suis, nec desiderant comedere cibum illum qui est Scriptura Evangelii, quo satiari debent omnes fideles, nec gustare saporem eius secundum quod eis datum est; sed festinant fugere gratiam Dei; quia nec videre, nec audire, nec cogitare volunt quid eis faciendum sit, dum vocantur admonitione boni.